- PINARIUS
- I.PINARIUSet POTITIUS, Arcadiae duo senes, quibus, qualiter coli vellet, ostendit Hercules, scilicetut mane ae vesperi ei sacrificaretur. Perfectô itaque matutinô sacrificiô, cum circa Solis occasum essent sacra reperenda, Potitius prior advenit, Pinarius postea extis comesis. Unde iratus Hercules statuit, ut Pinariorum familia tantum ministra esset, epulantibus Potitiis et complentibus sacra, unde et Pinarii dicti sunt, ἀπὸ τῆς πεινῆς i. e. a fame. Nam senem illum Pinarium, constataliô nomine nuncupatum, Servius. Virg. l. 8. Aen. v. 269.— Primusque Potitius auctor,Et domus Herculei custos Pinaria sacri.II.PINARIUSfluv. iuxta Issum urb. inter Ciliciam et Syriam, Steph.Eius meminit Dionys. Periegetes, uti videre est. in his:Καὶ τῷ μὲν πλεόνων ποταμῶν ἐπιμίσγεται ὕδωρΤηλόθεν ἐρχομένων, Πωράμοιό τε καὶ Πινάροιο,Κύδνου τε ςκολιοῖο μέςην διὰ Τάρςον ἰόντος.De sinu Issico seu marii Cilicio loquitur. Nic. Lloydius.III.PINARIUSvide Titus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.